- ACHERON
- I.ACHERONetiam Epiri fluv. iuxta Pandosiam urbem, ex Acherusiâ, palude thesprotiae, profluens, multisque fluviis auctus in sinum Ambraciam influens, hodie Velichi, seu Verlichi Nigro, Α᾿χερον` Ptolemaeo, Acheros Livio l. 8. c. 24. Straboni tamenper ω scribitur. Cui etiam Acheron fluv. Elidis, regionis in Peloponncso. Eft etiam fluv. Brutiorum in Italiâ Straboni, l. 6. Vide etiam l. 7. et 8. quem Niger-Bassento, Leander autem Santo appellat. Barrius vero in suâ Calabriâ scribit, eum Campaniano hodie dici; In hoc, Alexander Molossorum Rex a Lucanis trucidarus est, Dodonaeô deceptus oraculô, quô iubebatur Acherusiam aquam, Pandosiamque urbem cavere, Est etiam fluv. Riaphaeorum montium, Orpheo in Argonaut. Item Bithyniae fluv, qui iuxta Heracleam in Pontum Euxinum exit. Qui poitea Sonautes dictus est, auctore Apolloniô, et Isaciô in Lycophr. Haber hôctractu Plin. l. 6. c. 1. quoque inter alia flumina Sonautem. Ab Amm. Marcellin. Archadius appellatur; unde Hercules canem infernalem eduxit, Theocriti Interpres. Acheron autem dicitur ab Ebraeo Acharon, h. e. ultimum, extimum, sive quod longiffime abest. Hinc σκότος ἐξώτερον Matt. 22. 13. Nic. Lloydius.II.ACHERONfil. Cereris absque patre, quem cum in abdito Cretaespecu peperisset (is autem lucem aspicere, ob Titanas, Cereiis genus extirpare conatos, non auderet) ad inferos deduxit; ibi autem fluv. amarissimus, qui primus excipit mortuorum animas, effectus est. Alii Titanis, et terrae filium faciunt, et ob id a Iove ad inferos deiectum volunt, quod sitientibus Titanibus aquas praebuisset. Acheron autem (i. e. gaudiô carens) fluv. fingitur excipere defunctorum animas: quia cum morituri sunt homines, subtristis quidam torpor mentem animumque ita labefactat, ut propinqua mors esse facile sentiatur. Tunc enim Conscientia, rerumque festarum memoria animum perturbat, quae palus est omnibus primum traicienda, ut fabulose fingitur a Poetis; neque enim potest in hâc praeteritae vitae investigatione animus non magnopere commoveri. Cereris autem, sive Terrae filius hic fluv. dicitur, quoniam universa animi molestia et perturbatio, aut ex acquirendarum aut servandarum studio nascitur. Hic fluv. potum Titanibus adversus Iovem pugnantibus praebuit, quoniam multae iniquae cogitationes adversus Dei mandata insurgunt, quas si animus diutius aluerit, a sanctâ Dei lege desciseit, et in brutorum naturam delabitur. Praeterea dicitur esse gustûs insuavissimi, quoniam vitae nostrae tratio et recordatio, si diligenter perpendatur, multas habet insuavitates. Plura legat Mythologiae studiosus apud Lil. Gyraldum, et Nat. Comitem. Lucano adustus dicitur, l. 3. v. 16.Praeparat innumer as puppes Acherontis adustiPortitor. ----- -----Statio durus, l. 2. Silv. 6. v. 80.---------------- Iam littora duriSaeva Philete senis, durumque Acheronta videbas.Virgilio avarus, l. 2. Georg. v. 492.Subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.Senecae moesius, in Thyeste; Aetu I. v. 17.Quod maestus Acheron paveat.Silio tristis, l. 5.Tristiar his Acheron, sane crassôque venenôAestuat. ----- ----- -----Dicitur etiam Acherons, vel Acheruns. Unde apud Plautum in Amphitryone, Aetu 4. sc. 2. ----- ulmorum Acheruns: h. e. vorago, et dissipator virgarum. Ex ulmis autem virgae fiebant; unde alibi verberonem servum appellat ulmitribam. Idem Captiv. Act. 5. sc. 4.Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierentCruciamenta; verum enim vero nulla adaeque est AcheronsAtque ubi ego fui in lapicidinis.Idem in Bacchidibus, Act. 2. sc. 2Regiones colere mavellem ego Achernonticas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.